Libera (dea)

Libera est dea Mythologiae Romanae. Libera dea Libero patri, deo fecunditatis vinique, respondit.[1] Una cum Cerere et Libero Triadem Aventinam formavit. Partem eius in Triade Eleusinia egit Persephone, filia Demetris. Apud Ovidium cum Ariadna, uxore Dionysi, aequatur.[2]

Sanctuarium eius fuit cella propria in templo Cereris in Aventino monte Romae. Liberae fuit dies festus anniversarius una cum Libero, scilicet Liberalia die 17 Martii celebrata.[3]


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search